Latin
LRULIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 346
Unproofread scanNot analysed yet
Vocat cęteroquin cum Leibnitio vim mortuam, quae in solo conatu ad motum consistit; vivam vero, quae motui actuali adhaeret, hancque in puram &mixtam dividit, quarum illi in agendo nulla vis contraria resistit, quemadmodum huic. Hinc porro actionem puram vocat, quae exercetur vi motrice pura: uniformem vero, quae est ut tempus, seu tempori proportionalis. Extra conflictum effectum vis motricis definit per translationem mobilis per spatium. Efsectum nocuum vocat, qui vim motricem absorbet; innocuum, qui eam intemeratam relinquit. Theoremata, quae ex his principiis methodo dicta deducit, praecipua haec sunt: Actiones uniformes esse in ratione composita temporum &virium; si duo quaecunque mobilia per spatia quaecunque transferuntur, effectus esse in ratione composita massarum atque spatiorum; in motu aequabili effectus esse in ratione composita massarum, celeritatum atque temporum, adeoque tempore eodem ut impetus, &hinc actiones uniformes viribus aequalibus absolutas esse ut effectus, qui per eas producuntur; actiones, quibus idem efsectus producitur, esse ut celeritates; si idem effectus innocuus eodem tempore producitur, vires esse ut celeritates; actiones uniformes esse in ratione composita effectuum &celeritatum; easdem quoque esse ut impetus ad spatia applicatos motu aequabili descripta; in motu aequabili vires esse in ratione composita ex simplici massarum &duplicata celeritatum: in motu gravium seu aequabiliter accelerato vires esse in ratione composita spatiorum, per quae gravia descendunt, atque massarum; effectus innocuos esse in ratione composita ex simplici temporum &subduplicatis virium atque massarum; vires esse in ratione composita effectuum eodem tempore productorum &celeritatum.