Latin
LRULIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 347
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendit autem perperam vulgo effectum omnem statui causae proportionalem, cum nonnisi effectus nocuus talis sit in ascensu gravium ex hypothesi Galilaeana. Principia vero haec sua Dynamica menti Leibnitii conformia esse debere, literis a Leibnitio d. 12 Jan. A. IIII scriptis probat, cum demonstrationem mensurae vivarum virium in motu aequabili A. 1710 a se repertam cum eodem communicasset. D. J. Z. P. RELATIO DE MACHINIS CHIrurgicis novissime incentis. CUm nuper quidam instrumenti chirurgici apparatus ad nos delatus fuit, artis medicae peritis non ingratum fore existimavimus, si machinas novas Tab. IV delineatas exhiberemus. Fig. 1 est ferramentum, ex terebello &duabus laminis dentatis compositum, quo caput foetus in utero relictum conimode comprehendi &evelli potest. Nota est artificiosa machina a Mauriceau de morbis gravidarum T. I p. 365 descripta, qua &totum foetum in utero extinctum educere jubet. Le tire tete de Mauriceau. Petrus Amandus in novis de arte obstetricandi Observationibus p. 237, caput in partu difficili avulsum reticulo involvere &educere tentavit; tacemus laminas incurvas Palsyni a Celeberr. Heistero in Chirurg. Tab. XXV delineatas. Nostrum vero ferramentum omnibus praeserendum esse videtur. (a) Est terebellum cochlea (b) movendum, quod inter laminas dentatas retrahitur occultaturque, &ut cuicunque capitis ossi altius infigatur, protenditur. Laminae illae dentatae (c) nobiles sunt, &cum arcu (d) cardinibus seu axibus (e) cohaerent; quorum opera laminae terebello retracto ad se adduci, &melius per uteri ora capiti foetus admoveri queunt. Infixo vero terebello, explicantur laminae, iisdemque annulo mobili (f) firmatis, prehenditur caput, &manu, quae arcum arripit, extrahitur. Hanc machinam debemus ingenio Cl. Dn. D. Friedii, qui apud Argentoratenses, autoritate publica, artem obstetricandi nocet &exercet. Fig. 2 exhibet lanceolam ancipitem, cujus mucro globula