Latin
SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
e Digestorum libris auserri, jam olim censuit Vir incomparabilis, Ant. Augustinus, &ipsa res loquitur: idemque labor &ipsum illum Tarraconensem Praesulem &praestantissimos quosque diu multumque exercitos habuit Juris consultos. Cum vero, quae illi protulerunt, sparsim tantum singulis observationibus &emendationibus nulloque ordine hucdum extiterint: maximam ab omnibus Juris Rombni studiosis gratiam initurus erat Cons. Autor, etiamsi sola collectoris opera defunctus esset: id quod tainen minime habuit satis: verum, alienis curis in unum locum congestis ac rite dispositis, ipse censuram atque recentem suam operam adhibuit, ac, per totum Digestorum opus, momentosum illud negativae orationis examen, multorum annorum improbo labore; plenius absolvit. Summa jam laude cumulatas reddidit has lucubrationes judicium Viri Illustris, Corn. van Bynkershoek, elegantioris Juris prudentiae haud parum sibi interesse videri, ut opuscula isthaec, docta non minus, quam laboriosa, typis quamprimum describerentur, quod in epistola ad Nostrum refert Cl. Wielingius. Neque sine admiratione intelligas, Autorem, postquam inter fori jurgia prorsus consenuit, hoc, non vulgaris, sed elegantioris &solidae Juris prudentiae, multaeque eruditionis &subtilis judicii opus tam elaboratum, tam concinne scriptum edidisse, cum jam septuagenario septem annis esset major: ut merito praefationi adscripserit elegantem illam sententiam, cujus memor solam discendi cupiditatem vivendi rationem optimam in octavum &septuagesimum annum aetatis duxerat senex iste consultor apud Pomponium in l. 20 ff. de fideic. libert.