Latin
SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque vero sunt, in quae potissimum operam se intendisse Noster profitetur: primum, ut Pandectas Florentinas a negationibus falsis, quae partim incuria librariorum, partim prava emendatione Autorum vulgatae, Haloandri &Laelii Taurelli irrepserunt, repurgaret: deinde, ut negationes, quae illis adhuc deesse viderentur, cum aliorum autoritate, tum &propria industria &ingerii solertia suppleret: porro, ut veras negationes, quae Pandectis illis recte insunt, a correctione aliorum defenderet: quarto, ut prohiberet, ne non necessariis &superfluis negationibus, quas alii inserendas volunt, Pandectae contaminentur: denique, ut infinitae concertationes de vero legum intellectu, a varia lectione affirmativa vel negativa ortae, cessent tandem &consopiantur. Huc illud commodi accedere ait, ut studiosos Juris non amplius lateat, quid in corpore Juris Dion. Gothofredi, quod fere solum nunc scholas &fora occupavit, sibi velint, &quibus autoribus adjectae sint legibus plurimae negationes, aliae parenthesi, aliae virgulis inclusae, aliae alio signo notatae, cum Gothofredus hac de re lectorem admonere, secus ac Taurellus &Russardus prudenter fecerant, male neglexerit. Ipsa tractatio, in capita XVIII distincta, tribus partibus absolvitur. Parte I agit Autor de negationibus per emendationem recte vel male jam adjectis vel detractis vel circumscriptis: &quidem negationes in Pandectis Florentinis MScriptis male omissas, sed ibidem per emendationem recte suppletas, cap. 1; quasi per emendationem male adjectam, unam, cap. II; negationes in iisdem per emendationem circumscriptas vel inductas &deletas, cap. III; negationes ab autoribus vulgatarum editionum adjectas vel detractas, cap. IV; a Gregorio Haloandro adjectas vel detractas, cap. V; a Lael. Taurello in parenthesi adjectas vel detractas &plane omissas, cap. VI; ab eodem, tanquam superfluas, hoc signo 4 &inclusas, cap. VII; a Ludov. Russardo fardo virgulis; hoc modo se inclusas, cap. VIII indicat. Parte Il recenset negationes etiamnum adjiciendas vel tollendas, vel transferendas ex sententia Interpretum, &quidem Guil. Budaei, cap. IX. Andr. Alciati, cap. X, Ant. Augustini, cap. XI, Franc. Zoannetti, cap. XII, Jac. Cujacii, cap. XIII, Franc. Hotomanni, cap. XIV, N. à Salis, JCti Gallici, cap. XV. Neque in observatas reliquit negationes, quas Conianus, Goveanus, Donellus, Petrus &Antonius Fabri, Pandectis addere vel demere voluerunt.