Latin
TRAITE’
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 350
Unproofread scanNot analysed yet
TRAITE DE LA TAILLE AUHAUT appareil &c. h. e. TRACTATUS DE SECTIONE HYPOGAstrica, complectens praecipua, quae Auiores, ea de re, tradiderunt. Cui accesserunt: Dissertatio MORAND, Chirurgi: &litterae ejusdem argumenti, Autore WINSLOW, Medico. Parisiis, apud Gulielm. Cavelier, 1728. 8. Plag. 15. Trocissimus ille dolor, quem carnea vesica, calculum conA tinens, sibi parit ipsi, ab omni aevo, Medicos Chirurgosque, ad quaerendam medelam appulit. Sola probata hactenus sectio: lithontripticis, nomine hactenus tantum talibus, usque fallaci, bus. Plures jam reperti secandi modi: quorum alter certior altero: alter altero tutior. Neque omnes in omnem aetatem conveniunt. Floruit inprimis, hoc seculo, secandi modus, à Rau restitutus, infinitis experimentis, ab instauratore captis, commendabilis. Aliter vero per duo lustra sentire coepit Anglia, dum sectionem hypogastricam, oblivioni tamdiu traditam, revocare annititur. Neque jam sola ea: quin &in Galliig non tantum feliciter exerceri coepta; sed &a viris, in arte medica eminentibus, approbata. Jam cuncta, quae ad hanc sectionem spectare posse videntur, &historica, &quae fabricae nostri corporis notitiam curatiorem redolent: unde sua illi sectioni arcessi possit vel simplicitas, vel praestantia, vel praesidium: in praesenti hoc libro distincte enarrantur. Quatuor eum componunt partes: quarum prima collegit omnia ex praecipuis Autoribus, eo pertinentia. Sistit ergo descriptionem inventoris hujus sectionis P. Franco: ubi miratur Autor, in cystitomia hypogastrica, Anglice scripta, ejus mentionem factam non esse. Hanc excipiunt modi secandi, a Rosset, Douglass &Cheselden propositi, ex memorata cystitomia excet. pti. Pars secunda complectitur necessitatem, aegrum ante sectionem rite praeparandi: ut &historias, ita Bristolii &Edinburgi A. 1723 &1724 sectorum. Haec autores agnoscit Middleton &Maegill: ex Anglico in Gallicum traducta. Pars tertia Autori propria est. Articulus I sistit sectionis hujus historiam. Primus eam instituit Lausannae A. 1560 Franco in puero bienni, cum calculum, nimis magnum, in perinaeum usque pellere non posset. Descripsit hanc operationem ipse, sequenti anno, in Tr. de berniis: post vicennium eam restituere conatus est Rosset in Tr. de operatione caesarea. Tandem eam, obliteratam jam, A.