Latin
TRAITE’
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 351
Unproofread scanNot analysed yet
1719 revocavit Douglass, sequentibus Cheselden, Maegill &Thornhill. De triginta &uno, quos secuerunt, aegris quinque tantum periere. Duo praecipue sectionis hujus possibilitatem demonstrant: 1) quod vesica incidi potest, abdomine intacto. Si enim vel maxime inter duplicatum peritonaeum vesicam haerere statuas, incisio tamen ejus fieri potest, lamina peritonaei interna salva: 2) quod vesicae vulnera necem non afferunt. Tot observationes refellunt veterum hac de re sententiam; adducitque Autor observationem parentis sui, sanantis militem a calculo, cui in vesicam explosus globus nucleum suppeditarat. Haec moverunt Autorem, ut jam diu ante, quam Angli eam proponerent, in illam propenderit methodum, annuentibus Winslow &de la Peironie. Articulus secundus duo exhibet sectionis hujus exempla. Contigit A. 1727, ut tribunus militum, 68 annorum, semiparalyticus, sat magno laboraret calculo: qui pertinaciter, Anglorum more, ut ajebat, secari voluit; quia alium tribunum, cui a sclopeto vulnerata vesica fuerat, sanatum viderat. Secuit ergo ipsum Autor: &quidem, ne tabulae apparatus aegro terrorem injiceret, in lecto: demissis capite ac pectore, femoribus levatis, cruribusque extra lectum propendentibus; manibus vero per ministros firmatis. Jam injecit vesicae tepidam, donec dolorem moneret aeger. Ne vero efflueret: compressit quidam urethram, colemque, arcum versus, traxit: unde simul cutis supra pubem tensa fuit. In dextro positus, in medio hypogastrio, recto cultro, sectionem per integumenta fecit longitudinalem, sinistro indice semper sectionem sequente. Tu in alia brevior sectio, priori parallela, lineam candidam divisit. Ubi jam sentiebatur vesica; eam cultro incurvo, ad finistri indicis apicem, de super, pubem versus, velocissime incidit: &ne collapsa se subduceret, mox eam retinuit immissus index, umbilicum versus incurvatus.