Latin
TRAITE’
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 354
Unproofread scanNot analysed yet
Autor ergo fuit Winslow Chirurgo Thibaut, ut illam in cadaveribus tentaret: quin ipsa Regia Academia binis hisce omne rei examen commisit. Hinc per tres hebdomadas quotidie fere in cadaveribus eam in rem inquisiverunt. En jam observationes subtilissimi Winslow: 1 circa peritonaei atque vesicae fabricam. Jam ante X annos in lectionibus suis demonstravit falsitatem duplicaturae peritonaei: lamina ejus interna sola peritonaei nomen meretur: externa verò est textura cellulosa, quae, a peritonaeo procedens, illud musculis vicinisque ossibus connectit. Dum vero separatur peritonaeum, elongando hujus cellulosae pelliculas, membranae species fingitur. Abit haec cellulosa in involuera seminalium valorum, ligamentorumque rotundorum: adest intra duplicaturas mesenteriij mesocoli atque omenti: intra carneas proximorum musculorum fibras: &inter musculorum membranas: omnem adiposam format: quin &cum cellulosa membranae, costas succingentis, communicare videtur. Hanc inter &peritonaeum sita vesica, ita quidem, ut cellulosa partim sit inter vesicam &peritonaeum, partim vero inter vesicam &os pubis: valde vero laxa est ad hypogastrium: hinc &repleta vesica surgit inter peritonaeum &musculos hypogastrii. Vesica vacua, in postica ejus per transversum se complicat peritonaeum: quae complicatio ejus, ad utrumque vesicae latus, duplicaturam format, proxima arteriarum umbilicalium, ligamentique continentem. Vulnerari ergo potest vesica, ventre integro. Il Circa injectionem aquae in vesicam, ante operationem, notat sequentia: praestare putat, si diebus aliquot ante aeger arinae retinendae adsuescat; hincque plurimum bibat. Ne vero &ille dolor aegrum excruciet, suadet, ut ad perinaeum crassa aliquantum compressa retineatur. Sed haec omnia intelligenda sunt de vesicis, ceterum sanis. III De situ aegri, durante operatione, &post illam. Probat situm, quem Morand inter secandum aegro consuluit. Sed tamen addit, necessum esse, ut musculorum rectorum actio impediatur; hinc vetat aegrum, ne ipse antrorsum caput flectat: dum enim illa flexio a sterno-mastoldaeorum actione pendeat, firmum illis punctum contractio rectorum, os pectoris firmantium, efficere debet: sed ut ab ministro id fiat, consulit. Verum post operationem aliquantum aeger ipse caput movere potest, ut vulnus eo facilius coeat. Nec incommodum foret, si, ubi vulnus coiturum, aeger lateri incumbat, ut lotium eo facilius versus vesicae collum determinetur.