Latin
TRAITE’
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 355
Unproofread scanNot analysed yet
IV De sectionis hujus praerogativis. Dixit Winslow in Academia, si laboraret calculo ipse, sectionique hypogastricae accommodatis si foret, illam praelaturum se vel Ravianae methodo. Ast si non adsint in subjecto conditiones requisitae: mortis causa erit. Vesicae vulnera hodie sat frequentia narrantur: &possibilem ideo agnovit hanc operationem Riolanus, qui &in notis ad Verlingium ait, illam suo tempore administrari satis feliciter. Licet vero haec operatio facilis sit: tamen ingentem partium scient. am, longamque in operatore supponit observationem. Nam nec sola cadavera hic docere possunt. V Circa operationem ipsam. Praestat, secari aegrum in lecto, quam in tabula: hujus enim metus tranquillum aegrum, sanumque praeterea, e medio sustulit, ut expertus est llünslow. Quantum ad primam incisionem, major ea fieri debet in obesis, &arctior ad pubem, quam ad umbilicum: ne pas forte genitalia laedat. Mavult incidi vesicam desuper. Eadem incisione in macilentis &alba linea &vesica enetrari posset: dummodo illico adsit index incurvatus. Volunt quidam, non lineam albam, sed ipsos musculos incidi: sed inde nihil periculi sequitur, ut monstrat observatio. Sed ea de re pluribus aget, ubi de incisione perinaei, &in apparatu magno necessaria: ubi observationes suas de fabrica perinaei lineae candidae, &alius lineae ab umbilico usque ad pubem protensae exhibebit. Vi De variis incidendi modis. Ubivis cavendum, ne textura cellulosae addabiis vulneris vesicae removeatur: aliaspus &lotium ei irrepere possent. En vero modum, sat alte, illaeso tamen ventre, incidendi vesicam!