Latin
POMERANIA DOCTA SEU SYLLABUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 405-2
Unproofread scanNot analysed yet
POMERANIA DOCTA SEU SYLLABUS alphabeticus quorundam doctorum Virorum, in Pomerania natorum; Autore AMANDO CAROLO VANSELOW, L. L. C. Stargardiae, sumptibus Autoris, 1728. 4. Plag. 20. JOn inutilem laborem suscepit Cl. Autor, quando in PozerL nii &Jac. Colbergii locum fere succedens, vitas doctorum Pomeranorum, quas illi nequicquam promisere, in lucem tandem edere tentavit. Produxit hic eruditos prope CCCL, in quibus sunt quidem mediocriter docti, de quibus prolixius agit Nofter, cum contra de Viris celeberrimis aliquando parcius agere coactus fuerit, quod documentis melioribus destitutus esset. Jucundum vero erit, hinc passim cognoscere de Operibus anecdotis, maxime quae ad Historiam Pomeranicam vel vicinam pertinent, cujus rei specinien dabimus. Ita Jo. Fridericus Chemnitius, Bogislai Philippi, qui Historiam belli Suęco-Germ.