Latin
POMERANIA DOCTA SEU SYLLABUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 406
Unproofread scanNot analysed yet
tricennalis dedit, frater, Chroni con Meclenburgense duobus Tomis insol. nec non Epitomen Geneal. historicam omnium Principum Meclenburg. e regia Obotritarum prosapia ortorum, &Genealogiam Ducum Meclenb. reliquisse dicitur, quae in Archivis custodiuntur. Thomam Kanzον multa, testatur Autor, de rebus Ponieranicis collegisse, quae moribundus A. 1542 transscripserit amico suo Nicolao de Klempzow, hunc vero ea digessisse &continuasse sub titulo Pomeraniae, quo libro vernaculo multa continentur, quae Cramerum &Micraelium latuerunt: Ottonem quoque de Rammin, Jo. Friderici Polneraniae Ducis Cancellarium, Chronicon Pomeranicum ineditum composuisse refert, de quo viro praeterea observat, quod intra octodecim menses plus quam bis mille milliaria Germanica confecerit, nunquam capitis dolores senserit, nec unquam somniaverit. Praeterea soeminas quoque doctas e Pomerania producit Cl. Autor, Euphrosinam Auin, Colbergae 1677 natam &1715 mortuam, Graecae, Latinae, Gallicae linguae callentissimam &in Poesi Germanica valde exercitatam; Apolloniam Elisabetham de Massow, Priorem Monasterii Stolpensis, quae hymnos vernaculos multum pietatis spirantes reliquit; &Sibyllam Schwarziavi, quae jam anno aetatis decimo tertio, Poetas sui temporis prope omnes vernaculi carminis venustate superasse fertur, praematuro sato, anno nempe aetatis decimo 1538 rebus mortalibus erepta, cujus Poemata M. Sam. Gerlach edidit Dantisci 1650in 4.