Latin
IRENAEO SINCERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 409
Unproofread scanNot analysed yet
Vivem stili aequabilitate superasse Erasmum Roterodamum, censuit p. 17. Num hic editor satis sincere egerit, &Schurtesteischii animum rite olim perceperit, vel propterea dubitamus, quia in praelectionibus MSS. ad Schraderi Tabul. Chronol. aliter plane judicat. Inserta est ab editore Georgii Agricolae epistola a p. 18 ad p. 28, de imagine Christi cruci affixi, quam Senatus Zuickaviensis servat: quae eisi lectu dignissima, nescio tamen quo fato suo inter Schartzfleischiana locum reperiat suum. De Jo. Corysostomo p. 36 ita judicat, ut contrariam prorsus sententiam defendat in praelectionibus MSS. ad histor. Eccles. Gothan. De Marco Lyclama, ceu singulare quidpiam p. 38 refertur, quod vinum Campanum habuerit pro pessimo, quae omnium fere una vox fuit unaque opinio. Janus Dousa annales Batavos edidit, quibus Schurtzfleischius notas manu sua adscripsit, quas tamen lucem nondum vidisse, perhibet editor p. 40. Phil. Camerarii horas subcisivas &laudat &taxat p. 41, sed Sim. Masoli dies caniculares concionatoribus, oratoribus &philosophis utiles existimat p. 42. Reprehendit &ibidem in Seb. Castalione cum aliis multis, quod, comptum scribendi genus nimis affectans, gravitatem S. Scripturae per omnia haud fuerit assequutus, &a rerum majestate longe discesserit; inprimis ad Cantici Salomonei librum, pingui Minerva usum, judicioque &prudentia lapsum, opinatur. Bened. de Spinoza moribundum anhelasse Deum, refert p. 50. Justum Lipsium a doctrinae praestantia commendat p. 52, nimio tamen poëseos studio stili jacturam fecisse, omnibusque imitationem Lipsii dissuadendam judicat. Tomo II p. 2 expertem linguae Graecae Dupinium autumat. Nec honorifice magis de Nizolii thesauro Ciceroniano p. 12 sentit, Ciceronianae dictionis naturam eum haud fuisse assequutum: Cujus asserti contrarium denuo ex praelectionibus MSS. Fff In histor. liter. patebit cuilibet. Q. Curtii historiam, trecentis ab inc annis, ab Italo fortasse quodam erudito compositam, ve ideo p. 42 affirmat, quod a nullo veterum excitata fuerit. Postea p. 47 editionem Gruterianam Opp.