Latin
IRENAEO SINCERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 410
Unproofread scanNot analysed yet
Ciceronis, quae Hamburgi A. 1018 prodiit, omnibus praefert, &à Gronovio juniori repetitàm asserit: quo ipso, vel Schurta steischius vel auditor ejus, humani quid passus videtur, cum inter omnes constet, Gronovium editionem Gruterianam ceu longe nicudosissimam rejecisse, hisque de causis novam parasse. Fomus III complectitur Schurtz fleischii sententias, de Homero, Hesiodo, Aeschylo, Euripide, aliisque latas scriptoribus Graecis, qui vel soluta vel adstricta scribendi ratione usi fuere. Quae hic de stilo Autorum proferuntur judicia, quaeque de vitis eorum annotata sunt, maximam partem digniora videntur Schurtxsleischio, quam quae duobus prioribus libris continentur De Aristaeneto. p. 48 paucissima editor nobiscum communicavit, quum tamen ex Actis Literariis Schurtifleischianis constet, ipsum in Epistolas Aristaeneti notas composuisse, quarum partem edidit scater ejus Ilenricus Leonardus. Mart. Polonum, viuo quorundam hominum, in historia Pontificum, nominatim in historia pannis Papae, ad saeculum nonum pertinentis, corruptum valde &mutilatum fuisse, memorat p. 54. Io Dominici Baudii induciis belli Belgici, sub nomine Latini Pacati vulgatis, desiderat momenta prudentiae civilis, p. 55. Reliqua aut vulgarem sapiunt doctrinam, aut in ceteris, qui prostant, Schurtafleischii libris plenius ornatiusque deducta leguntur. GRATIANI ASCHPANI DE SUPERSTItione erulita seu literaria libellus. Coloniae 1728. 8. PAR. Plag. 8. Ngens inter eruditos malum est superstitio, atque adeo late