Latin
IRENAEO SINCERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet per superstitionem eruditam intelligit illud intellectus voluntatisque humanae vitium, quo affectu, quam par erat, propensiore, &,quae hinc provenire solet, praepostera existimatione &res literarias &literatos viros prosequimur. Haec ita accidere copiosis exemplis ex antiqua recentiorique historia petitis comprobat. Atque hoc ordine Capitis I Sectione, generatim de superstitione erga viros literatos agit, &docet, ab Ebraeis, Aegyptiis, Persis atque Indis itemque Graecis ad Ecclesiae patres eam esse translatam: post ad Scholasticos doctores pestem hanc manasse; quorum Philosophia eversa, in scriptores quosdam cum antiquos tum recentiores, quin imo in foeminas quoque eruditas, nominatim Westemiam &Schurmanniam latos esse superstitiosos eruditionis admiratores. In hunc censum inprimis venit Aristoteles; cujus coeca admiratio non integras solum pervasit civitates, sed quosdam eo etiam adduxit, ut inter sanctos eum retulerint; divinitusque ad scribendum crediderint adactum; qui sane extremus eruditae superstitionis gradus est. Sectione li, de superstitione erga viros literatos speciatim, diversa, quibus ea sese prodidit, genera enumerantur. Quo pertinent inprimis tituli, qualibus olim Judaeorum Rabbini, post Scholastici Doctores, denique superiori &hac nostra aetate haud pauci sunt compellati; itinera ad eruditos inepte ac sine legitimo fine suscepta; inepta morum, vocis, stili nominisque imitatio, a qua stultitia vindicantur Lutherani a B. Luthero nomen indepti. In defunctos etiam sese exserit cultus iste signis nimii luctus, vitarum descriptionibus, quibus levissima quaevis annotantur, vitia silentur, laudes in coelum evehuntur, aliisve modis. Superstitiosi hujus cultus speciem inprimis ferunt libri in Ana desinentes, ut Menagiana, Scaligeriana: ex eo enim factum est, ut singula viri cujusdam celebrioris acute dicta in hos libros fuerint congesta. Cum vero non personis solum eruditis, sed rebus etiam ad eruditionem pertinentibus cultus hic praestitus fit, hinc Sect.