Latin
IRENAEO SINCERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 410-2
Unproofread scanNot analysed yet
patens, ut non rudiores tantum aut literarum vel plane expertes, vel infimum saltem inter eruditos locum tenentes, ridiculos ea sese dederint; aut qui sectariorum nomine invisi, nihil rectum, nisi quod antiquitatem sapiat, aut cum aliorum institutis conveniat, putant; verum ii quoque, qui autoritate doctrinaeque flore ceteris antecelluerunt, vitio hoc fuerint infecti. Quae literariae hujus superstitionis indoles sit, quaeve ejus sata fuerint, exponere, tum quibus ex fontibus ea sit derivanda, quae mala eam sequantur, &qua ratione obuiam isti eundum sit, decere hocce Opusculo Cl. Autor constituit.