Latin
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 422
Unproofread scanNot analysed yet
Usu sane inter eruditorum disceptationes venire solet, ut actionitandem fiat aequalis reactio: ut, quae ingenti impetu in alterum vibrantur, in vibrantem eadem pari repressione recidant. Sed quum haec ipsis, qua eruditis, propria non sint: iis recensendis, nostris in Actis, plane supersedemus. Addimus tamen, Goelickio ad omnia respondisse Autorem nostrum. Adseruerat olim Autor noster, omnia solida tandem componi ex nervis. Id ἀδύνατον videbatur Cl. Gaelickio; quia quaevis pars est id, quod est: unde ab omnibus specifice differt: hinc glandula non est musculus: hic non est cartilago &c. Regerit ad haec Cl. Autor, utique mensam non esse sellam, hanc non esse scamnum &c. omnia tamen haec constare ex ligno. Immo adhuc propius accedit, dicendo: truncum arboris non esse folium: hoc non esse gemmam: &ita porro: &tamen omnibus tandem esse fabricam, demonstrante Malpighio. Diversitatem vero partium deducendam scribit Autor ab arteriarum diversitate in figura, reptatu ac accepto motu, aliisque diversis. Putat tamen Adversarius, id fieri non posse, quum arteriae semper maneant arteriae, id est, sanguini ferendo dicatae. Utique arteriae manent plerumque tales: sed non semper manent sanguiferae: sed ex his fiunt serosae: ex his lymphaticae: ex his laticem ferentes: ex his aliae; donec tandem perveniatur ad arterias nerveas, id est, in toto corpore minimas. Docent morbi, erysipelas, phlyctaena, podagra &c. Ita sane respondendum fuit Burggravio, defenfori Boerhaavii. Jam merito quaereretur ex Gaelickio: dic sodes, quid sunt ergo illi funiculi, quos nervos dicimus? Unde oriuntur, si non ex medulla oblongata &spinali nascantur? Respondet ergo cum Gohlio, esse membranarum cerebri productiones: nam cerebrum, tensionis tonicae quippè expers, quis mox rigescere concipiat? Jam hic annotat sequentia Autor, tensionem tonicam esse enuntiationem, in qua praedicatum idem cum subjecto, quoad verba; nisi quod alterum sit Latinum, alterum Graecum. Duplicem verò in C. H. largitur tonum: alterum a compactione fibrarum majore vel minore: alterum ab influxu liquidi arteriosi in villos musculares. Rigiditatem vero nervorum deducit a rigiditate membranarum, infinite parvas fibrillas nerveas involventium. Protulit Goelickius exempla abortuum, ἐγκεφαλῷ &spinali medulla destitutorum, &tamen aliquantum viventium. Sed provocat defensos ad Tulpium, qui in quinquenni puero tantum ὑδροκεφαλὸν reperit, ut, censentibus adstantibus, nullum ἐγκεφάλα vestigium adfuerit. Tulpius tamen, qui Vir fuit accuratissimus, id totum detexit, sed a comprimente aqua plane difforme. Immo, ait, deficiente ἐγκεφάλω, vitam largitur medulla spinalis.