Latin
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 423
Unproofread scanNot analysed yet
Devolvimur ad Goelickii Institutiones secundum principia mechanico organica reformatas. Aegre ferens haec verba Burggravius, explicat terminos machinae &organi: sicque deducit, omnem machinam esse ὄργανον, sed non contra: illam gaudere aptitudine ad utiliter edendos inde motus, hoc vero carere illa aptitudine: ergo contradictoria vel in his terminis, ex Burggravii sententia, ibi latere. Ultimo notamus, Goelickium scripsisse, novas has suas sententias multum profuturas Philosophis: quam utilitatem sicut his non invidet, ita respondet Burggravius, Medicinam Philosophiae non contradistingui, sed hujus potius partem esse. Quin &putabunt alii, multum potius detrimenti Philosophiae ex Goelickiana sententia ominandum, quum negata ratiocinandi ratione a plenis effectis ad sufficientes verasque eorum causas, tandem Medico, enormi sale, deveniendum sit ad voluntatem Dei immediatam, ad quam provocare non licet in scientiis. Cetera melius ex ipsa lectione, quam ex nostra recensione discentur. Recte Seneca, inquit Burggravius: Non aliquando castigatio necesse est? Quid ni? sed haec sincero, cum ratione. Non enim nocet, sed medetur, specie nocendi.