Latin
IRENAEO SINCERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 43
Unproofread scanNot analysed yet
III de Remediis superstitionis eruditae partim generalibus agit; ubi cogitandum esse monet, vel eruditissimos viros homines esse, eorumque scientiam, modo non scientiae gloriolam affectent, multis laborare imperfectionibus, quam tamen sibi comparandi omnibus, quae modo cunque desiderari poterant, mediis, nonnunquam illicitis etiam minusque honestis, fuerint instructi; partim specialioribus, ut singuli superstitionis eruditae fontes Capite Il expositi praeclaudantur, causaeque, ex quibus ea proveniat, removeantur.