Latin
SINGULARIA DE VIRIS ERUDITIONE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
SINGULARIA DE VIRIS ERUDITIONE florentibus, ex scriptis tam Latinis quam externis collecta, &juxta ordinem Alphabeticum disposita ab ANTONIO MUSA. Wittenbergae, apud Christian. Theophil. Ludovici, 1728. 8. Plag. 10. NUperstitionis literariae genus esse paullo ante vidimus, cum leS vissima quaevis de viris eruditis annotantur, vitia eorum silentio praetermittuntur, atque contra laudes in coelum tolluntur. In hujus vitii suspicionem praesens tractatus venire non potest, qui eruditorum mores eorumque praecipuas cum virtutes tum vitia libere ac ingenue enumerat; singularia itidem fata, quibus isti usi sunt, exemplo Vincentii Paravicini, Itali, qui singularia de viris eruditis publici quoque juris fecit, magno eorum subsidio, qui historiae literariae addiscendae cupidi sunt, percenset; quem laborem in Praefatione continuaturum se pollicetur. Aequum enim est, ut quum ad summum fastigium hodie evecta fit historia literaria cum omnis, tum virorum eruditione clarorum plenior cognitio, non in qualicunque generaliori horum notitia acquiescamus, sed ad ea ante omnia advertamus animum, quae plane singularia ipsis acciderunt. Ad hunc ergo modum virorum quorundam eruditorum vitas secundum ordinem Alphabeticum percurrit autor, v. c.