Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 438
Unproofread scanNot analysed yet
Fabulam apud Herodotum de Targitao, Scytharum patre, Jovis &Borysthenis fluminis silia nato, inde originem traxisse ar bitratur: nimirum patrem Targitai Pappaeum quendam, &matrem e Cimmeriis, ad Borysthenem fluvium, regia demo oriendam dici: &cum Pappaeum summum Deum vocaverint Scythae, Jovem suum putasse Herodotum, Ceterum quia ipsi Scythae mille ante Darii expeditionem annis ortos sele tradiderint apud Herodotum, initium Reipubl. Scytharum Antor, si Darii expeditio ante annum periodi Julianae 4200 (A. M. 3486, A. C. 486) collocatur, circiter annum 3200, (A. M. 2486, A. C. 1486 ponit, extremo tempore servitutis Israelitarum in Aegypto. Universos se σκολότους τοῦ βασιλῆς ἐπωνυμίην, Scolotos, quod Regum cognomentum est, appellasse scribit: Scythas a graecis dictos, qui id nominis, quo ii saltim inter eos, qui arte sagit. tandi excellebant, vocabantur, toti deinde genti tribuerint, hodieque adhuc Lituanis Szanti, jaculari, &jaculatorem significare, Livonibus Skytta &Kytta seu Kyt. Observat Autor, Araxem, ultra, quem prisca fuerit Scytharum regio, non esse istum Mediae Araxem, uti Herodotus putaverit, sed Volgam, cui vetustis temporibus &nomen Araxes sive Rus, Ros &Rhas fuit. In fine addit, eundem hunc Araxem debere intelligi, ad quem Cyrus male res gessit contra Massagetas, neque cum Herodoto in Media quaerendum, neque cum Is. Vossio, &qui hunc secutus, Cellario, Oxum esse substituendum. Dissertatio altera est de Scythiae situ, qualis fuit sub aetatem Herodoti, recitata M. Majo 1726. Quae hic proferuntur, ita