Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 438-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt comparata, ut facile Autoris tam ingenii felicis quam judicii vires prodant. In definiendo Scythiae situ, ut &in locis ac regionibus singulis populis assignandis multam operam navavit. Observat, Onomacritum Aeschylumque jejuna multa atque sutilia afferre, ac permiscere omnia cum ingenti fingendi pruritunhaeret priori sententiae, Scythicarum rerum ignorationem usque ad Darii expeditionem duravisse: sub hanc vero regiones inter Borysthenem &Tanaim Scythas tenuisse: ipsamque demum Scythiam post diligentem dimensionem atque computa tionem stadiorum atque dierum intra 45 &57 gradum longitudiMENSIS OCTOBRIS A. MDCCXXIX tudinis, &47 &55 latitudinis gradum sitam fuisse statuit.