Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 440
Unproofread scanNot analysed yet
Durante bello Persico, Russisque orientales intrantibus terras montes isti ingentes Caucasei, communiti castellis &inuro vasta longitudine porrecto a Caspio mari usque ad Pontum, obviam fuere. Cumque fama hac occasione muri illius celebris incensus fuisset Princeps Moldaviae, Demetrius Cantemirus, jam alias ingenio ac virtute sua notus, murum videndi cepit consilium: in perlustrando varia notatu digni in schedas conjecit, quas filius Autiochus Cantemirus paternae gloriae aemulus cum Autore nostro communicavit. Has igitur tabulas elaborandas sibi suam sit Clarissimus Bayerus, easque, ut dimensus fuit stadiis Ruthenicis, atque consignatas reliquit ipse Demetrius, aeri incidi curavit, neque quicquam ex conjecturis immutavit. Eo ordine progreditur Autor, ut loca, prout ea in schedis invenit, recenseat, &ab urbe Derbento, ex qua egressus Demetrius, incipiat. Refertur vero a Principe, se Derbento profectum per septem stadia Ruthenica murum explorasse, certo tamen constare, murum ad fontes Ihrani fluvii in finibus Georgiae per quadringenta &quinquaginta stadia produci. Autor, cum fluvii istius mentionem nullibi in Georgiae limite consignatam deprehenderit, censet ex dimensione &situ ipso fluvium esse Vori, ad 63 gradum longitudinis &443 gradum latitudinis. Praeterea montes Caucasi esse praeruptos, asperos, virgultisque consitos, ac nonnunquam in cacumine in planitiem abire, inque convallibus vineas esse: per juga montium ruinas spectari muri, turresque quasdam cum portis adhuc integras, Moscuensis urbis, turribus haud dissimiles: crassum murum orgyiam, ruthenicam unam, lapidesque κογχυλιάτοες, struendi arte atque politura sola sine serramento aut caemento ita conunctos ac compositos, ut vix rima appareat. Haec sunt, quae Autor schedis Demetrii debet. Pergit jam ea, quae de Caucaso, Caucaseoque muro memoria tenet, promere atque explicare.