Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 439
Unproofread scanNot analysed yet
Dein recensentur flumina, quae ex Scythia decurrunt in Istrum; Porata, nunc Pruta, in quem multi alii incidunt, uti eos narrat atque exponit eruditissimus Princeps Demetius in hissor. Moldaviae MSCta, Tianantus, nunc Alaut, Naparis, Ararus, qui Ptolemaeo Hierastus, Constantino Porphyrogennetae σέρετες, &nunc Siretus ac Moldava quibusdam dicitur, Maris, nunc Marosch, qui ad Segedinum amisso nomine Tibisco miscetur, Tiras, Constantino Porphyrogeminetae Danastris, nunc Dnister, Hypanis, Borysthenes, cujus fontes non in montibus Alaunicis cum priscis geographis, sed cum Matthia Miechovio Canonico Cracoviensi in Sendomiriensis agri planitie ponit, Tanais, nunc Tan &Don, Araxes seu Volga &c. Cum duo maria Pontus Euxinus &Caspium mare notiora sint, quam vt de iis quidquam dicendum esse videatur, id saltim monet, quod recte Herodotus Caspium niare, non ut nostrum nonnulli quadratam, sed longius porrectum tradat. Postquam Clarissimus Autor maria, flumina, montes, quos sine nomine Herodotus describit, suis in locis accurate terminavit; pergit his adjumentis ad adscribendas suis regionibus gentes: ubi Tiriatae sistuntur ultra Mariu fluvium, Olbitae supra Hypanim, Geloni &Budini: indeque Odini migrationem ad sinum Bothnicum &in ipsam Scandinaviam illustrat. Melanchlaenis, genti non Scythicae agrum assignat, in quo nunc Moscua: supra Budinos Neurosque Herodotus deseria collocat, sed monet Autor, Venedos insulasque Electridas ad mare Balthicum, atque Eridanum fluvium nota ei fuisse nomina, ibique ponenda, uti ab ipso in Dissertat. de numo Rhodio, ad quam provocat, ostensum fuerit. Hoc inprimis operae pretium fecit, quod in compendio quasi, recenseat, quàm vage populos istos Olaus Rudbequius per omnem Septentrionem, ultimasque Scandinaviae oras serat: notatur quoque in fine Nicolaus Vitsenius, qui in prima editione Septentrional. &Oriental. Tartariae P. I de regionum harum antiquis incolis egit, Herodotumque produxit, sed nunquam explicuit, in altera vero editione partem eam prorsus omisit. Adjecta est tabula aeri incisa, in qua facies ac situs Scythiae veteris, qualis Herodoti aetate fuit, exhibetur. li, quibus studium Geographiae antiquae, praesertim Orientalis atque Septentrionalis, cordi est, hic multas delicias offendent, atque antiquos Geographos, Herodotum, Pomponium Melam, Ptolomaeum &c, saepe notatos atque emendatos magna cum voluptate legent. Dissertatio tertia de Muro Caucaseo, recitata est M. Octobr. 1726.