Latin
A SURVEY OF THE ANCIENT HUSBANDRY
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 445-3
Unproofread scanNot analysed yet
A SURVEY OF THE ANCIENT HUSBANDRY and Gardening. h. e. h. e. DESCRIPTIO OECONOMIAE ET HORTIculturae Veterum, ex Catone, Varrone, Columella, Virgilio aliisque praeclaris Autoribus, tum Graecis, tum Latinis. desumpta &c. Autore ROBERTO BRADLEY, Botanices Prof. publ. in Academia Cantabrigiensi &Regiae Societatis Membro. Londini, apud B. Motte, 1725, 8. Alph. Ipl. 2. fig. aen. 4. Iber hic Illustrissimo Vice-Comiti de Towushend, Potentiss. Magnae Britanniae Regis Ministro &Secretario Status, inscriptus est ab Autore, qui in Praefatione, de utilitate pariter ac necessitate horti Physici in Anglia, praesertim Cantabrigiae, instruendi, aliquammulta disserit; in introductione autem hujus Operis conqueritur, cum de eo, quod olitoribus &villicis Angliae Occonomia veterum nondum satis perspecta sit, ob deficientes versiones scriptorum Columellae, Varronis, Catonis, Palladii, ceterorum, tum quod hortulani istius nationis adeo sint indocti, ut scripta commemorata, sine translatione in vernaculam, ipsi legere, vel intelligere nequeant; cum tamen in illis multa lateant experimenta curiosa, quaeque rei familiari haud parum conducunt. Induxit igitur animum Cl. Bradlaeus modo laudatos Autores, &si qui alii veterum de re oeconomica &hortensi quid memoriae prodiderunt, non quidem ad verbum in Anglicum sermonem transferre; sed optima quaevis eorum praecepta in hoc libro, quasi in nuce, exhibere &ad usum soli patrii applicare. Quem in finem Capite II sistit Kalendarium Romanum, cum directionibus Columellae &Palladii, idque per singulos anni menses, cum temporis ratione sub climate Anglico, curiose comparat. Capite III seq. de diversis agros stercorandi modis, ad ductum Columellae, Varronis &Palladii, tractat. Capite VII seque agit de variis frumenti &leguminum generibus, qua occasione non tantum de Robo, Siligine, Amylo &Hordeo, de Pisis, Fabis, Lentibus &Cicere, sed etiam de Cannabi &Lino, praesertim vero de Medica E inter terrarum genus in eo 416 ACTA ERUDITORUM Medica Dioscoridis quamplurima notatu digna in medium afsert. Capite XV seque varias regulas generales ad oeconomiam spectantes, ex Varrone, Palladio, Columella &Virgilio depromit, atque integrum quidem Caput XVIII explicationi Libri I Georgicorum Maronis destinat. Capite XXI &ultimo autem de cura avium pecorisque disserit, &ista omnia multifariis annotationibus illustrat, adeo, ut doctissimus libellus non possit non perplacere, quibuscunque Oeconomiae studium curae est: nisi fortasse pretium unius librae Anglicae, seu quinque thalerorum cum dimidio, quod nimis avare Bibliopolae ipsi statuerunt, quos deterreat, ne tanti hanc lectionem emant.