Latin
EPISTOLAE DIVERSI ARGUMENTI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 446
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLAE DIVERSI ARGUMENTI, maximam partem ad Lucam Lossium, Lycei Luneburgensis Pro- Rectorem, tum etiam ab aliis ad alios exaratae, partim excerptae partim integrae ex autographo descriptae. lucem protraxis &Dissertationem de multiplici Eruditorum studio Eoistolis hactenus impenso praemisit ADAMUS HENRICUS LACKMANNUS. Hamburgi, apud viduam T. C. Felgineri, 1728. 8. Alph. 1 pl. 16. Uod alii plures sibi faciendum esse crediderunt, ut ex museorum latebris virorum doctorum Epistolas protraherent, multum adjumenti ad omnem eruditionem, tum etiam ad historiae literariae integritatem allaturas; id etiam Cl. Lackmannus est exsecutus, ex longe plurimis ad L. Lossium celebrem Lycei Lunaeburgens. Pro-Rectorem quondam conscriptis potiores seligendo, iisdemque ab aliis ad varios conscriptas adjiciendo. Qui in hac re versatus sit, &quid in illa praeliminari dissertatione dixerit, ipse titulus satis loquitur. Epistolarum ad Lucam Lossium scriptarum sunt centum &octo, autoribus viris doctis, sed inter clarissima nomina non habendis: his succedunt, Beckerorum nonnullae, Lossam una ad Philippum, Martini Undermarckii, Jacobi Schalleri, Jo. Melletii, Jo. Duraei, Jo. Reinbothi, Balthasar. Bebelii, Lucae Stolter fothi, Jo. Henichii, Christiani Kortholti singulae, Bernhardi Languedelii, Medici Hamburgensis, plures, ut &Jo. Henrici Boecleri plurimae, quas Portnerianae nonnullae sane eximiae, Berneggerianae &Freinshemianae subsequuntur. Non facile quenquam poenitebit, hanc etiam Syllogen per otium evolvisse, ad quod faciendum cohortaturi, ex more uno alterove specimine utemur. P. 17 de M. Joannis Frideri Rugiensis Superintendentis litibus nonnulla narrantur.