Latin
EPISTOLAE DIVERSI ARGUMENTI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 447
Unproofread scanNot analysed yet
Non injucundum erit, quod de sestivis spectaculis Torgae a D. Mauritio editis p. 48 relatum legitur. P. 94 de Georgio Majore quaedam. Pag. 98 non poteris non ridere Constantis Rodenborgii ineptam arrogantiam. Pag. 145 Jo. Bugenhagius d. 19 Aprilis decessisse scribitur, quòd vulgo ad ejusdem mensis XX refertur. Quis fuerit D. Philippi sensus de S. Coena cum Luthero vivo, tum eo mortuò ex Jo. Sthenii Epistola p. 184 clarissime addiscere est. Jo. Henr. Boecleri inconstantiam animi loquuntur, quae p. 352 de sua Belli Danici historia tradit, collata cum illis, quae sp. 370 exstant; antiqua fuisse Boeclero cum JCtis Argentinensibus barbariae patronis certamina indicant, quae p. 360 ipse conqueritur. Quibus auxiliis Berneggerus sua publicae luci exposuerit, vide p. 363, quem modum Boeclerus sequi cupivit, sed incassum, conf. p. 283. 386; de Libello: Motus animorum in Europa &Asia super bello Polonico, &Harsdorfferi intemperie p. 401; de captatoribus Gallis, Argentinensiumque in eosdem studiis quaedam p. 466; de Boineburgii captivitate nonnihil p. 489; is enim est, Maecenas Germanicus in Aula Moguntina. Comitiorum Germanicorum issa tempestate naevos graviter describit Portmerus p. 511. Idem de sua cum Jaeobo Puteano amicitia praeclare p. 519; meritae Mariae Cunitiae laudes p. 528. Sed haec nos observavimus, alii alia, quibus hoc praeire specimine fuit nostrum.