Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 452-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILlud in luculentiori hac ecclesiae Dei historia potissimum aI gendum existimavit Venerabilis ac solertissimus Autor, ut res omnes memoria dignas, non ut in Compendiis fieri solet, concise &abrupte, sine rerum nexu &eorum, quae circumstant negotia, accurata declaratione percurreret; sed explanatiori sermone eorumque omnium, quae ad intelligendas res gestas necessaria sunt, solida enarratione filum ordinemque historicum secutus traderet, ideoque &temporum seriem, Usserii Calvisiique praestantissimorum Chronologorum computandi rationem tenens, in ora paginarum adderet, &cuncta patrio sermone terso &perspicuo usus in clarissima luce collocaret. Eo fine libros biblicos antiquissimam oeconomiae divinae rerumque gestarum memoriam complectentes ordine, quo se excipiunt, historico in hoc Opere recensitos, eorum praecipua momenta annotata, plurimisque in locis face accensa opus habentibus ea tatione, qua D. Majus in Occonomia Vet. Test. &Gurtlerus in Theologia Prophetica usi sunt, illustrata dedit: addita singulis clarissima introductione &uberiori Autorum, à quibus libri illi sunt profecti, argumentorum, quae tractant, &temporum, quibus scripserunt, rerumque status notitia, compleinento etiam eorum, quae sacri vates jussu instinctuque Dei longo ante tempore praedixerant; sive ad ecclesiam Dei sive ad publicam rem civilem pertinerent, eo, quo evenerunt, tempore subjuncto. Civilem enim in hoc Opere cum ecclesiastica historia pro mutuo utriusque nexu influxuque conjunctam, adductosque, quos penes rerum sides sit narratarum, Autores gravissimos hic ubique reperias: qua quidem re &sacrorum librorum fides frequentissime antiquissimorum scriptorum, Diodori Siculi, Herodoti, Plutarchi, Justini, Curtii, Nepotis, Arriani, Strabonis, Taciti, Josepbi, aliorum narrationibus firmatur, illorumque dictis lumen &ratio a divina pendens voluntate accenditur: cujus rei luculentissima ex iis, quae Ezechiel ac Daniel vaticinati sunt, ac ingens ad rerum commutationem publicarum momentum habuerunt, petere exempla licebit. Praecipuum inprimis finem suum &quem praestitutum historiae omni scripturaeque scopum agnoscit, itique ante oculos habet, summoque animi nisu studioque sequitur S. Rev. Autor: adivini scilicet regiminis in propaganda tutandaque ecclesia modum, sapientissimasque servandae illius tot in adversis Dei vias, ut ubique rimetur ac admiretur sacraeque lectorum admirationi patefaciat, observationi commendet, memoriae inculcet. Inde ostendit ubique, per quem tot obstaculis disjectis, tot impedimentis superatis, finem istum obtinuerit Deus, humani generis Servatorem, a lapsu inde eidenim promissum, tot Levitici cultus victimis ceremoniisque adunibratum, ultra hominum captum tandem Judaeorum rebus ad incitas redactis a virgine editum: hunc vere divina saluberrimaque doctrina, stupendis omnemque naturae virtutem superantibus miraculis, hominum bono perpetratis, morte denique &ad gloriosam vitam refuscitatione potentissime declaratum Dei silium asserit, illaque opera hunc suum laborem finit, ut addita Part. III. p.