Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 453
Unproofread scanNot analysed yet
efficacissima ἀποδείζει, quod Jesus sit verus Messias ostendat, &419. a. §. 146 hoc velut optatissimo laboris sui fructu suum Opus obsignet &ad finem 23. coronet. In quibus cum saepe gravissimi momenti quaestiones que incidant, ea illas animi moderatione &ἀκριβείᾳ tractat, ut adductis Lutheri, Brentii, Herbergeri, Calovii, Seb. Schmidii, Buntingii, Dapperi, Carionis, Strauchii, Maji, Lundii, Grotii, Usserii, Spanhemii, Bocharti, Huetii, Ligisooti, Burmanni, du Jean d. Espagne, Mommae, Gurtleri, Witsii, Perizonii, Mascampis, Clerici, Caves, aliorumque sententiis optimam veritatique ac rebus ipsis convenientissimam lectori suo commendat: cujus rei specimina ex istis capere licet, quae Parte II p. 556 ad dubia circa sanitatem Regi Hiskiae a Deo restitutam mota ab eruditis; quae Parte eadem inde a pag. 1415 sqq. ad Zachariae prophetica oracula commentatus est; quae denique Part. III. p. 96 §. 11, de Codicis Ebraei interpretatione graeca LXXII Senioribus Judaeis ab Aristea attributa collatis eruditissimorum Virorum sententiis docte &accurate disquirit: ut plurima alia ex ipsa libri lectione non sine certissimo commodo benevolo lectori cognoscenda relinquamus. si. ο στ 2