Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 467
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de hoc capite pro Ecclesia nostra Autor edisserit, copiosa sunt atque erudita. Primum observat, falsissimum esse, nos imagines ex coclesia rejicere, licet illas adorandas esse, merito negemus, hacque in re iterum veteris ecclesiae exemplum sequamur. Proinde porro ostendit, quod per tria priora secula usque ad finem quarti Christiani nullas imagines in templis toleraverint, multo minus adoraverint; ubi speciatim de statua illa, ad quam dissentientes provocant, disserit, quam mulier sanguinis profluvio laborans &a Servatore sanitati restituta Caesareae Philippi in honorem Christi posuisse dicitur, atque inquirit in Eusebii rei hujus testimonium, nonstrando, quomodo Romanenses in hac statua nullum praesidium antiquitatis imaginum sacrarum habeant. Idem comprobat de calicibus pictis, ad quos itidem Romanenses provotant, additque testimonia luculentissima, ex quibus patet, imaginum cultum &venerationem in tribus prioribus seculis in usu non fuisse. In hisce praecipue explicat aeque ac vindicat testimonium Epiphanii in epistola ad Joannem, Episcopum Hierosolymitanum, quam Hieronymus in linguam latinam transtulit. Male quoque &hoc Javorskium habet; quod traditiones non admittamus. Verum &hoc Autor noster solide refellit, ac graviter causam Ecclesiae Lutheranae agit. Nimirum ostendit, quum sermo sit de ejusmodi traditionibus, quae aliquid ad fidem, aut vitam recte instituendam contineant, eas neutiquam admitti posse, nisi in Scripturam sacram injurii esse velimus. Ac quamvis in sacris litteris traditionum mentio fiat; istas tamen non aliam doctrinam tradidisse, quam &scriptores θεόπνευστοι litterarum monimentis consignaverant, monstrat, atque scriptorum ecclesiasticorum testimonia addit, quod voce traditionis ita sint usi, ut non aliam, quam quae in Scriptura sacra exstet, doctrinam denotet. Progreditur Autor noster ad signa falsorum Prophetarum, quae in Protestantibus Javorskius sibi deprehendisse visus est. Inter haec primum est, quod Lutierus &qui cum eo ecclesiae emendationem susceperunt, divina ad tantum opus destituti fuerint vocatione, ad quam objectionem repellendam docet Autor, quod Lutherus non solum generali, sed etiam speciali vocatione ad opus emendationis sacrorum suscipiendum fuerit instructus, simulque ad ea respondet, quae Javorskius, nobis objecerat, quod ex felici successu reformationis Lutheri divina illius vocatio haud sit probanda, quoniam &tale argumentum habuerint Ariani hodieque illud usurpent Mahommedani.