Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 468
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim Antor edisserit, quousque ex felici emendationis sive reformationis successu divinam Lutheri vocationem probemus, monstratque, quale sit discrimen inter Arianorum haeresin religionemque Mahommedanorum atque ista, quae praestiterit Lutherus, adeo ut plane aliae causae felicem successum reformationis Lutheri effecerint, ac in propagatione haereseos Arianae, ac religionis Mahommedicae locum habuerint. Hac ratione &reliquas calumnias Javorikii repellit, nimirum nos latam vitae humanae viam aperire: poenitentiam &mortificationem carnis tanquam fabulosa habere: tradere doctrinam de justificatione falsam, immo impiam, quae itidem Autor tam accurate refutat, ut quis que facili negotio possit videre, Javorskium nihil aliud egisse, quam ut calumniandi libidinem animumque erga ecclesiam nostram iniquissimum monstraret.