Latin
LETTRE DUN THEOLOGIEN SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 484
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA THEOLOGI CUJUSDAM de Mysterio Trivitatis. Ditae hujus in Hollandia epistolae Autor, postquam initic statuit, quatuor hasce theses in S. Scriptora clare tradi, Deum esse unum; Patrem esse Deum, Filium esse Deum, &Spiritum S. esse Deum; tres illas personas esse distinctas; has personas sibi invicem esse subordinatas; observat, ad hasce theses conciliandas Theologos non eandem iniisse viam, aliud statuentibus Tritheitis, aliud Arianis &Socinianis, aliud denique Sabellianis &,quorum sententiam a Sabelliana diversam esse, §. 4 &5 negat, orthodoxis. Et hos quidem judicat a claris &perspicuis S. Scripturae verbis recedere, cum ita agant de distinctione trium personarum, ut negent, eas esse tres diversas substantias; itemque cum rejiciant personarum subordinationem. Utcumque ideo ab ipsis fieri censet, quod putent, ex contraria sententia sequi, tres personas esse tres Deos, itemque, Filium &Spiritum S. non esse verum Deum. Clarissime autem tradi in S. Scriptura existimat subordinationem personarum, sive dependentiam Filii a Patre per generationem, &Spiritus S. per processionem, utriusque per missionem sive legationem. Ex hisce difficultatibus eluctandi sibi viam divinitus esse patefactam, §. 9 scribit, seque invenisse sententiam de Trinitate, ex qua quatuor, quas supra dixit, doctrinae inter se probe conciliari ita possint, ut nec ulla vis inferatur sacris verbis, nec quicquam immisceatur contradictorium &incomprehensibile. Clavem sibi praebuisse, §. 10 ait, doctrinam de incarnatione Christi, hoc est, de anione duarum naturarum in Christo, divinae &humanae: quam doctrinam non dubitat esse verissimam. Ut igitur ex hac doctrina facile sit conciliare illa S. Scripturae loca, quorum aliis Christus dicitur aequalis Patri, aliis Patre inferior; sic eadem via perveniri posse ad claram cognitionem divinae Trinitatis. Docet igitur §. 11 Patrem esse meram divinitatem sive purum putum Deum, Filium vero &Spiritum S. esse duas alias personas, quarum utraque duas habeat naturas, alteram diviuam, quae eadem sit in tribus personis, ut adeo sint unus idemque Deus, &quidem unus numero; alterani finitam atque dependentem, quae cum divina natura sit eodem modo unita, quo Christus simul Deus &homo est. Hoc pacto manifestam esse &unitatem Dei &distinctionem pariter ac subordinationem personarum. Hoc suum systema §. 13 ait non niti hypothesi bus precariis, sed tam clare e Scriptura S.