Latin
LETTRE DUN THEOLOGIEN SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 485
Unproofread scanNot analysed yet
probari a se posse, ut sua demonstratio nulli cedat demonstrationi mathematicae. Unum §. 15 concedit non haberi ipsissimis verbis in S. Scriptura, quod scilicet Spiritus S. habeat naturam finitam cum natura ipsius divina conjunctam. Sed cum secundum hoc suum dogma omnia loca, quibus Scriptura S. de Trinitate agit, concinne inter se queant conciliari, sequi inde putat, ut id admittatur &ratum habeatur sine dubitatione. In Chrisso vero jam ante incarnationem duas fuisse naturas, clare tradi §. 16 putat in V. T. iis videlicet locis, quibus Filius Dei appellatur angelus atque legatus Dei, hoc est, substantia finita divinae naturae personaliter unita: idque maxime doceri contendit Exodi XXIII, 20, 21. Ut suo doginati plus lucis affundat, docet §. 17. in S. Scriptura clarissime tradi, tres Trinitatis personas esse tres substantias, itemque Filium &Spiritum S. esse subordinatos Patri, ac Filio certo quodam respectu subordinatum esse Spiritum sanctum. Ex duobus his principiis, quae pro certis habet &claris, suum de Trinitate systema invicte probari posse statuit. Profert igitur, eo fine §. 18. 19, 20 duo argumenta, quibus negat quicquam solidi oppori posse. Nos ea non recitamus, quia tantum hic syllogistice proponuntur, quae antea libera oratione fuerant prolata. Unum suae sententiae objici posse, §. 24 animadvertit, generationem Filii aeternam. Si enim natura ejus finita non est aeterna, sequitur, eum non esse ab aeterno Filium Dei. Sed respondet §. 25 primo, sibi nil videri obstare, quo minus Deus ab aeterno produxerit ens aliquod finitum; deinde §. 26. 27. 28 contendit, tria dicta, ex quibus probari soleat aeternitas generationis Filii, Psal. II, Prov. VIII, &Michae V, eam minime probare. ConConclusa nunc demonstratione sua, quam vocant, §.