Latin
MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 504-2
Unproofread scanNot analysed yet
MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE, effectibus atque historia Juris Reformandi Regum ac Principum, nec non Statuum Imperii Romano Garmanici, circa religionem. Francof. &Lipsiae, apud Mezler &Erhard, 1728. 8. Plag. 22. Um errores Principum de jure suo circa religionem civiEum sint omnium maxime noxii, e Regibus quippe facientes tyrannos truculentissimos, &cives in summam conjicientes miseriam, aeterna profecto laude digni sunt nostrae aetatis philosophi, qui subtilius scrutati naturam &religionis &societatis civilis, superiorum temporum errores e theologia &politica sustulerunt, &,quod etiam ad religionem attinet, suum cuique, suum, inquam, jus Regibus, suum civibus, planissime assignarunt. Horum ingrediens vestigiis doctissimus hic Anonymus de jure imperantium circa sacra sapienter philosophatur, &simul placita sua scite accommodat ad statum Imperii Romano-Germanici. Divisit autem opus suum duas in partes, generalem &specialem. Prioris Capite I originem juris reformandi altissime repetiturus, agit de origine &natura societatis civilis. Contemplatus scilicet multarum societatum ad humanam felicitatem necessitatem, ostendit, eas, nisi constituto civili imperio, bene se habere non posse.