Latin
MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 505
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero imperium illud certos habeat limites, ea subesse negat imperantium arbitrio, de quibus homines pacisci &pro lubitu disponere nequeunt, lege scilicet divina prohibente eos ab alieno in iis pendere arbitrio. Nactus etiam hic occasionem exponendi natales juris vitae &necis, hoc Principum jus non deducit ex communi civium consensu, sed ex jure utendi mediis, quibus opus est ad vitam civium conservandam. Cap. II ex eo negat, Principis imperio subjectam esse religionem civium; quod inde sequatur, cives aliquando amplexari debere religionem clarae suae cognitioni contrariam, eandemque mutato Principe mutare; Principem item ethnicum jure persequi Christianos, suam sequi religionem recusantes. Statuit idcirco, unum quemque jus habere, eam colendi religionem, quam existimet esse verissimam. Principi tamen concedit jus, ea in religione ordinandi, quae salva cuusque conscientia fieri possunt, e. g. locum &tempus concionibus sacris praescribendi, doctoresque constituendi religiosos. Facile igitur largitur, Christianam quoque religionem civile pati imperium, sed non nisi ad ordinem externum conservandum, &ad improbos cohibendos vel expellendos vel puniendos. Ne quid vero relinquatur obscuritatis, hanc ponit regulam generalem: Tantum potest summus imperans circa religionem subditorum, quantum salus publica requirit, quantum. que uniuscujusque conscientia admittit. Concludit inde, Principem posse prohibere, ne sub obtentu religionis patrentur fraudes, scelera, &flagitia; ne quis sub specie religionis turbet pacem publicam; ne ejusmodi dogmata tradantur, quibus vel omnis evertatur religio, vel mores corrumpantur civium. Eundem vero negat constituere posse doctores a civium religione diversa tradentes, contendens, cuique coetui permittendum esse, eligere eos doctores, qui ipsi (coetui) videantur veram exponere religionem, si scilicet Princeps diversae sit religioni addictus. Tali tamen Principi jus relinquit, illos doctores confirmandi, &,si quid periculi civilis ab iis metuendum sit, eos removendi puniendique. Ita, inquit Noster, nec imperio civili quicquam decedit, nec subditorum conscientiae periculum imminet, statusque ecclesiasticus optima harmonia cum civili combinatur.