Latin
MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 506
Unproofread scanNot analysed yet
Adjicit, nec Principem jus habere praescribendi vel interdicendi civibus ceremonias sacras contra ipsorum conscientiam, sed id cuivis societati, religionis causa conjunctae, permittendum esse, vel Principi, qui ejusdem Ecclesiae membrum est: quem tamen eo jure excidere sentit, quamprimum ad aliam se converterit Ecclesiam. Cap. III objecta, effectusque juris reformandi considerat Autor doctissimus. Alia nimirum Principem statuit reformare posse vi majestatis suae civilis, alia tantum tanquam membrum Ecclesiae. Ex priori jure derivat jus prohibendi ea dogmata, quibus tranquillitas publica labefactatur, &atheos eliciendi e civitate, itemque eos, qui persecutionis dissentientium oestro agitantur, coercendi, nec non ritus manifesto barbaros tollendi: quem in modum a Tiberio sublata fuisse legimus sacrificia humana, &a Senatu Romano Bacchanalia. Quod autem Princeps omnino careat jure diversam religionem profitentes persequendi, id copiose demonstrat, ac simul politica commoda tolerantiae diversarum religionum persequitur. Nec Principi concedit jus, ut duarum religionum focios jubeat coalescere in unam societatem ecclesiasticam: quanquam facile largitur, posse &Principem &quemcunque alium operam dare, ut diversi coetus in unum coalescant, modo id non fiat per modum imperii &civibus invitis. Ad bonorum ecclesiasticorum reformationem quod attinet, hic multum juris concedit Principi tollendi abusus, quibus sacerdotes in Reip. praejudicium sua in horrea congerunt divitias civium. Negat vero ac pernegat, Principi jus esse decidendi controversias theologicas, novas condendi fidei formulas, &jurejurando cives adstringendi ad earum observationem. In Parte posteriori agit Autor de jure reformandi Principum ac Statuum Imperii, ipsis competenti ex Pace Westphalica. Statuit scilicet illius Pacis tabulas illustrare methodo dogmatica, &manifestum facere, eas pulchre convenire cum superioribus principiis. Cum enim articulo VIII tale jus reformandi indulgeatur Statibus, quod exerceri possit salva cujusque conscientiae libertate, hinc concludit, aliud jus circa sacra Statibus vi Pacis Westphalicae non competere, quam quod priori Parie descripserit: adeoque non posse ad territorialia vel majestatica ura referri ea, quae haud patiantur imperium, e. g. jus formulas fidei praescribendi, diversas religiones uniendi, ministros ecclesiae coustituendi, contra civium conscientiam.