Latin
J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 508
Unproofread scanNot analysed yet
J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT. Petropolit. Hist. Eccl. &Human. Liter. P. P. Introductio in Historiam &Rem literariam Slavorum, inprimis sacram, seu Historia Critica Versionum Slavonicarum maxime insignium, nimirum Codicis sacri &Ephremi Syri, Il Libris absoluta. Accedunt IISermones Ephremi Syri nondum editi de S. Coena, fidei Lutheranae testes &vindices. Altonaviae, impensis Jonae Korten, &Amstelodami apud Isaacum Tyrion, 1729, 8. Alph. 1 pl. 4. *JOn nisi pergratum id eruditis lectoribus accidere potest, fiquidem illis de re &argumento, quod parcius hucusque vel plane non tractatum est, cognoscere datur: praesertim si id fiat a scriptore, quem huic negotio parem omnino existimare liceat. Talem autem esse Cl. Kohlium, hoc facilius nobis debet esse persuasum, cum ipse rebus a cognitione nostra alioquin remotioribus praesens aliquando propiusque admotus fuerit, quin immo per binos annos in tradendis tractandisque iisdem ex publica muneris ratione versatus fit.