Latin
J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 509
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco avidius omnino excipere fas erit, quod primum hic nobis hujus argumenti exhibetur specimen, cujus &plura posthac nos expectare jobei Cl. Autor in Praefatione huic libello praefixa. Sic namque ex XI ibidem ab Autore nobis promissis suis laboribus &scriptis, quae partim prelo jam parata, partim vero inchoata &imperfecta adhuc sint, sequentia omnino in censum praesentis instituri venient. 1) Versio latina MSti Slavonici de Concilio ultimo Moscovitico. 2) Historia Ecclesiae Ruthenae schismatica. 3) Vera antiquae Ruthenorum fidei &religionis effigies ex libro ejus symbolico. 4) Systema religionis Muhammedanae, ex Sereniss. Principis Demetr. Cantemirii Slavonico-Ruthena lingua de hoc argumento edito opere in latinum idioma translatum. 5) Fasciculus Dissertat. historiam Scythicam, Slavonicam &Cimbricam illustrantium. 6) Catalogus Libb. Graecor. &Slavonic. MStorum, in Bibliothecis Moscuersibus, adhuc ineditus. 7) Tres Ephremi Syri Sermones adhuc inediti, e versione Slavonica translati. 8) De perpetuo Graecae &Latinae Ecclesiae dissensu ex Graecorum scriptis, imprimis Ruthenorum Libb. Symb. contra Leon. Allatium. Tribus reliquis, nempe 1) Theologiae gentilis Cimbricae purioris compendio; 2) Centuria Epist. Select. inedit. Jo. Georg. Graevii, Anton. Majoragii &c. 3) Vita Jo. Hevelii, Mathematici, ad istud quidem argumentum haut comparatis, &in aliis doctrinae &literaturae partibus se versatum esse Cl. Autor probaturus est. Sed ad praesens specimen nobis redeundum, ex eoque pro instituto nostro aliquid delibandum est, ut constare possit, tum quid in hoc ipso praestiterit Cl. Kohlius, tum quoque quid de reliquis ejusdem promissis sperandum sit. Ut autem ipse jam titulus indicium fecit, duobus libris hic praesens labor absolvitur. Primus Liber historiam Codicis sacri in Slavonicam linguam conversi exhibet, quae III Capitibus constat. Cap. I ipsum Codicem Slavonicum nobis describit, cujus binas tantum editiones; Ostroviensem nempe seu Ostrogiensem A. 1581 &Moscuensem A. 1663 utramque in sol, impressam haberi, §. 2 perhibetur; atque Ostroviensem quidem illam Sereniss. Wolhiniae Principis Constantini, cujus merita §.