Latin
DICTIONARE DE LALANGUE FRANCOISE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 527
Unproofread scanNot analysed yet
1725 sub nomine Academiae Scientiarum &literarum elegantiorum a Rege confirmata est, nomen dederit, qui multa inprimis, quae ad jus spectant, tum alia ad varias scientias, Mathesin quoque, spectantia addidit, quod ex signo manus, quod novas accessiones denotat, &in omnibus sere paginis comparet, patet. Etsi enim ipse in titulo libri nomen suum modeste omiserit, passus tamen est Vir doctus nonnulla de se memorari in praemissa libro Bibliotheca Autorum, qui passim in Opere memorantur, Opusculo pereleganti ac lectu admodum jucundo, quo vitae recensentur celeberrimorum Gallorum, Lugdunensium maxime, (quibus tamen &pauci ex aliis gentibus accessere) qui quovis tempore vixerunt, &partim adhuc in vivis sunt: quod etsi in ultimis editionibus sub Richeleti nomine praemissum jam fuit, hic tamen pariter ab Auberto nostro insigniter auctum est, adeo ut Morerius, Balius &similes Biographi inde corrigi &suppleri non parum possint Inter vivos hic referuntur Lud. Augustinus Alemand, natus Gratianopoli 1653. Jo. Barbeyrac, natus d. 15 Mart. 1674 Biterrae, Bauderon de Senecè, natus Matiscone d. 28 Oct. 1643, Sebastianus de Brossaed, Lexici Musici, quod Paris. 1703 prodiit, autor, Augustinus Calmet, natus d. 26. Febr. 1672, Johannes Clericus, natus Genevae 1657, Dominicus de Colonia, nuperrimus Historiae Litterariae urbis Lugdunensis Autor, natus Aquis Sextiis d. 25 Aug. 1660, Gabriel Daniel n. Rothomagi 1649, Bernardus de FonFontenelle, Guido Alexius Lobineau, B. apud Redones 1666. Bernardus de la Monnoye Divione d. 16 Jun. 1641 natus, Antonius Hondart de la Motten. Parisiis d. 17. Jan. 1670'. Hier. Job. Pestalorzi, Medicus Lugdunensis, Museo, Bibliotheca, scriptis clarissimus, ac ipse Petrus Aubertus, natus Lugduni d. 9 Febr.