Latin
DICTIONARE DE LALANGUE FRANCOISE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 528
Unproofread scanNot analysed yet
1642, cui hanc Bibliothecam magnam partem debemus. Passim etiam autores anonymos &pseudonymos detegit. Ita ex. gr. declarat, Richardum Simonem autorem esse libri de origine &progressu redituum Eccles. sub Hieronymi Acostae nomine editi. Dum de Materio agit, observat, ultimam Lexici Moreriani editionem, Parisiis 1725 sex Voluminibus in fol. editam, imprimis deberi Franc. Josepho de la Barre, Tornaci 1688 Mense Martio nato, qui Chronologiam &Historiam veterem, ut &Geographiam studiose emendandam sibi sumpserit. Genealogica vero Virum Cl. Vailly, Advocatum, curasse maxime, &praeterea Laurentium Josse le Clere librum quinquies vel sexies mille locis emendasse. Qua occasione ignorare Lectores nostros nolumus, Johannem Brandmüllerum, Typographum Basileensem, eandem editionem, aliquot centenis lemmatibus auctam, charta ac typo satis puro, pretio tamen ad quartam fere partem reducto, subscriptionis lege nunc recudere, spemque facere libri sub finem anni sequentis typis absolvendi. Ceterum, quae Noster de libris ἀνωνύμας editis libro seorsim interspersit, quales sunt: La Bible-Guyot; Catholicon de Espagne; Mercure Galant; la Princesse de Cleves; le Roman de la Rose &c. legi apud eundem omnino merentur. Biblia, to je, zyle ßwjate Pißmo,