Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 531-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III IV. Cap. I. teras Hebraicas hodiernas cum antiquioribus commatasse, &ad viros doctos, qui rem uberius pertractarunt, Lectorem abegat. Porro Judaei viris Synagogae magnae punctorum, vocalium &accentuum, nec non Masorae originem adscribunt; Autor vero utrumque negat, &puncta recentiora esse statuit, his argumentis inductus: 1) quia Judaei &olim &hodie in Synagogis Codices non punctatos adhibent, idque ad imitationem Mosis; 2) quia Hebraei aeque ac Samaritaui sua sine punctis legere possunt; 3) quia interpretes antiqui Graeci &Chaldaici Codicibus non punctatis usi sunt; 4) quia γυ70 &497 semper circa consonantes, nunquam circa vocales &accentus sunt occupati; 5) quia punctatio vocis in accratiora tempora arguit. Neque tamen ideo cum Capello sentit Autor Cl.