Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 532
Unproofread scanNot analysed yet
sed ejus hypothesin repudiat. Accentus vocalibus priores statuit, tempus autem, quo adjecti sunt, incertum. Masorae duas aetates constituit: Primam, ab excessu scriptorum V. T, novissimorum, ubi quidem Esrae illam minime adscribendam putat, cum absurdissimum sit, Esram nescivisse, quaenam in suis aut Nehemiae scriptis esset vera lectio. Ante Talmud tamen partem Masorae confectam esse docet ex Kidduschin, ubi ,&quidem antiquiores, expresse memorantur, quibus Autor noster 17. &20) adscribit. Alteram Critices Hebraicae aetatem ponit a Sec. I &II post excidium Hierosolymitanum usque ad renatas in Occidente litteras. Hac aetate omnis illa Masorae moles, quae intricata quidem, sed non adeo magni momenti est, sensim succrevit. Formulas istas precum, quas vulgo λων στον vocant, a Synagoga magna non esse inventas, Autor Cl. docet, quia in Berachoth Simon quidem Gossypiarius autor perhibetur, &quia expresse pro instauranda urbe pręces fundunt, quod aevi recentioris est vestigium. Neque festum Puim ab hac Synagoga institutum est, quod in sacris expresse Mardochaeo tribuitur. Idem de historia Estherae sentiendum; quam Spiritus eidem Mardochaeo adscribit. Denique Sectio III Partis secundae ostendit, Esram hujus Collegii Praesidem minime fuisse, hancque Synagogam magnam a Synedrio magno distinguendam esse, contra Seldenum adstruit, numeros quoque membrorum fidem superare asserit. Ad ultimum de spatio temporis, quo haec Synagoga floruit, sollicitus est, ubi fabulam variis argumentis destruit, multosque Judaeorum parachronismos cum cura dissolvit. VITA S. BILIHILDIS, DUCISSAE FRANciae Orientalis &Comitissae Hochemii nantae, Fundatricis ac primae Abbatissae veteris Monasterii Moguntiae. Edidit atque illustravi: P. IGNATIUS GROPP, Ordin. S. Benedicti in Monasterio ad S. Stephanum Wirceburgi Professus.