Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 533-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. nasterio. IX De Baptismo ultimum tandem de infirmitate, morte &exequiis S. Bilibildis disserit. Vitam charta fundationis Moguntiae Monasterii excipit. Unicuique Capiti notas subjecit &animadversiones, quibus obscura illustravit, quae falsa plane &erronea sunt, indicavit &veritatem eorum, quae in vita novissime edita scripserat, confirmavit &stabilivit. Potissimum vero hoc labore functus est Autor Cl. in adjecta Commentatione Critico-Historica, brevi quidem &succincta, qua complexus est ea, quae non capiebat animadversionum angustia. Unum ex variis, speciminis loco, hic produxisse sufficiat. Quo tempore Bilibildis vixerit, de eo agitatur inter Doctores controversia; sub Clodoveo, Francorum Rege, eam inclaruisse, fatentur sere omnes.