Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 533
Unproofread scanNot analysed yet
Wirceburgi, sumtibus Philipp. Wilhelm. Fuggart, 1727. 4. Plag. CAnctae Bilibildis, Ducissae Franciae Orientalis, vitam germanico idiomate haud ita pridem juris publici fecit admodum Reverendus P. Ignatius Groppius, sex Codicum MSS. ope quidem adjutus, sed qui naevis scatebant &erroribus. Scriptoris vero cum maxime intersit, curare, si qua edit, ut, quantum fieri potest, ea mendis &erroribus purgata prodeant, de obtinendo hoc scopo valde sollicitus fuit Autor Cl. &,ut tandem aliquando Sanctae hujus notitia haberetur, quae ad veritatem quam proxime accederet, omni studio animique contentione laboravit, cum exponendam illius vitam susciperet. Quare libello, qui praesens sistitur, id tantum sibi agendum duxit, ut probaret simul &illustraret, quae in vita nuper a se compilata asseruit, atque adeo majus subinde iis robur adjiceret, quod dum exsequi conatur Autor Cl. vitarum Bilihildis, earum nempe, quas erroribus conspurcatas esse, animadvertit, unam ex Codice MS. exhibet, quae, praemisso Prologo, decem absolviter Capitibus. Primum de Bilibildis Parentibus agit, II de insantia, III &IV de matrimonio ejus, V de Duce Hettano, cum ad bellum vocaretur, Bilibildi, uxori, facultatem ad matrem se conferendi, faciente. Vi De Bilibilde matrem accedente filiumque pariente. VII. De Bilibilde, accepto de obitu mariti nuntio, vitam Regularem meditante. VIII De structo à Bilibilde mo