Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 58
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM Putamus vero aequius serendam hanc moram molemque operis, majori Tomorum numero auctam, dummodo usum illum fructumque, quem in adeo bene coeptis conspicere licuit, &a sequentibus sperare datum fuerit MAGNI CRUSII, SLESUICENSIS, V. D. M. Dissertatio epistolica ad Dn. CHRISTIANUM WORMIUM, Dioeceseos Sialandicae in Dania Episcopum, de scriptis quibusdam integris fragmentisque hactenus ineditis. Lipsiae, apud Jo. Frid. Gleditschii filium, 1728. 4. Plag. 9. Tsi jam proximis ab ortu typographiae annis viri docti certatim e bibliothecarum tenebris in lucem produxerunt veteris aevi reliquias, nec quicquam reliquisse videri possunt ac neglexisse, nisi quod luce censerent minus dignum; tamen subinde &reperiuntur &eduntur e MSS. Codicibus, quae in perpetuum latere debuisse nemo sapiens dixerit. Ut omittamus Lactantii de mortibus persecutorum libellum, ipse noster Reverendus Autor (cujus vitam Mornaei A. 1725 p. 26 sque recensuimus,) mentionem facit initii Demonstrationis Evangelicae Eusebianae a Cl. Fabricio nuper demum editi, ac supplementi Dionis Cassi a Cl. Falcone paucis abhinc annis cum orbe literato communicati. Cum igitur &ipsi Galliam, Angliam &Germaniam perlustranti occasio fuerit oblata in praestantissimis bibliothecis reperiendi plura nondum edita, magnam eorum partem descripsit eo consilio, ut, si per fata licuerit, ea typis descripta proferat in usum communem. Sunt autem edendorum horum librorum alii Graeci, alii Latini. Primo igitur est editurus, quem jam Grabius edere constituerat, Graecum Codicem Geneseos è bibliotheca Cottoniana, quo vetustiorem Graecae Geneseos Codicem orbis habere non creditur. Adscripturus est margini suae editionis variantes lectiones tum Romani, tum Alexandrini, tum etiam Coisliniani Codicis: annexurus etiam rarissimam Dissertationem Jo. Ern. Grabii de variis vitiis LXX Interpretum versioni ante Origenis aevum illatis, deque remediis ab ipso in Hexaplari ejusdem versionis editione allhibitis; itemque Cl. Joan. Grammii, Prof. Acad. Hafniensis, quinque Dissertationes de veteris Testamenti versionis Graecae in N. T. allegatione. Secundo loco Macarii Magnetis.