Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 59
Unproofread scanNot analysed yet
seculi tertii scriptoris, (tam parum cogniti, ut Edm. Albertinus, nihil ejus superesse, contenderet,) fragmenta a Boivinio secum communicata promittit, adjuncturus Cl. Urb. Godofr. Siberi nostri Historiam XLII Macariorum. Tertium opus erit Epitome librorum antirrheticorum Nicephori Constantinopolitani adversus Iconomachos. Jam Anselmus Bandurius promiserat totius hujus operis editionem, ejusque conspectum Tomo VI Bibl. Gr. p. 671 sqq. insertum voluit Cl. Fabricius. Cum vero sententiam mutarit Bandurius, Noster epitomen duntaxat illius operis dabit, omissis amplificationibus minus necessariis atque exclamationibus oratoriis. Quarto editurus est Noster Spicilegii Patrum a Grabio inchoati continuationem, &exhibiturus fragmenta Julii Africani, Melitonis Sardensis, Irenaei, Justini Martyris, Hippolyti, Dionysii Alexandrini, Theophili Alexandrini, Clementis, cum Romani, tum Alexandrini, Methodii, Apollinarii, Acacii, &Eusebii Caesareensis. Adjunget haereticorum fragmenta inedita, Valentini, Eubionis, Manetis, Pauli Samosateni, &Montani, adjectis notis criticis aliisque necessariis animadversionibus. Sub iciet quoque Dissertationem de Leucio haeretico, una cum fragmentis Evangelii Lucii Charini, itemque Pseudo-Actis Petri, Andreae, &Thomae. Cum etiam Irenaei opera omnia sive ex Grabii sive ex Massueti editione sint perrara, Noster non solum recudi ea curabit, sed addet etiam plurima Graeci textus fragmenta eMSS. codicibus depromta, observationes item ineditas Thom. Aisleri, Eduardi Bernardi, Franc. Junii, &Dan. Heinsii. Dissertationum etiam Massueti Irenaeo praefixarum examen sistet, ultimo loco producturus Georgii Hooperi conjecturas de haeresi Valentinianorum, ejusdemque emendationes &observationes in Tertulliani tractatum contra Valentinianos. Ne justo longiores simus, breviter docemus, Rever.