Latin
SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 90
Unproofread scanNot analysed yet
de jurejur, positionem aperte salsam, celeceterisque de re eadem legibus adversam, corrigit, reponendo: hoc jusjurandum de calumnia aeque patronoatque parentibus remittitur; ubi legit liber Florentinus: neque patrono, neque parentibus. Quamvis autem jam primi vulgatarum autores hoc mendum viderint, scripserintque: aeque patrono parentibusque ectior tamen est, qua Noster utitur, emendatio, cui etiam verosimillimam erroris a librario admissi causam subjicit, parique fere ratione commodissimam &lectionem &explicationem affert in l. 43 solut. matrim. hanc: aeque habebit mandare actiones; pro: neque habebit. Depravatissimam lectionem in l. 29 de vulg. &dup. subst. ita testituit: Lex Cornelia ad pupilli substitutionem pertinet, ac si reversus in civitate impubes decedat: quo pacto omnia aptissime cohaerent, nec discrepat Papinianus in l. II in fin. de captiv. &postlim. modo ibi verba: non alias, quam si apud hostes, ac cipiantur ita: non secus, quam si, sive: perinde, ac si. Hujus vero legis 29 de vulg. &pup. subst. depravationem ipsorum compilatorum facinori adscribendam judicat; hanc Scaevolae legem ex male intellectis d. I. n §. 1 de captiv. quae paulo ante adduximus, verbis interpolantium, bona hac mente, ut Scaevolam Papiniano conciliarent, securi de ratione illius contraria. Et similes interpolationes Noster observat, cum in l. io de vulg. &pup. subst. peo: non incommode dicitur; repositum: non commode; in lsy mandat. pro: non inutiliter; scriptum: non utiliter; animadvertit. Negationum transpositarum exemplo contenti erimus uno. In las §. 3. de L. Corn. de fals. in fine legimus: Quaeri tamen debet: an aeque subsequendi necessitas &honesta excusatio est, non facientibus, quod non sit concessum. Noster vero negationem, loco motam, sic restituit: excusatio non est facientibus, quod concessum non sit? ut haec per modum quaestionis accipiantur: quod quo commodius fiat, tuto legendum suadet: nonne est? pro: non est? particula ne, ob sequens est forte hoc modo elisa: nonn est? Porro &superiorem illam particulam interrogativam: an? alienam &tollendam esse, bene admonet: cum sit, indicio Taurelli, addita per antiquum librarium in MSto Florentino, unde quondam abfuerat: &absuerat recte quidem, cum sola inferior negatio sufficiat &interrogando affirmet, idque magis, si accedat particula: ne: quodsi vero praemittas particulam: an; sequens negatio non amplius affirmabit, sed ex styloJCtorum potius vim negandi suam retinet: quod alibi a se explicatum iri, spondet.