Latin
SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 91
Unproofread scanNot analysed yet
Vehementer vero optamus, ut ne doctissimi ac solertissimi senis nostri, cum, quarum in praesatione spem facit, emendationes Pandectarum, tum &enodationes legum, quas cap. XVI p. 291, pollicetur, fata nobis invideant, aut senectus, consiliis melior, sed viribus aegra. Ceterum &cum Nostro Clarissimum Brencmannum iterum compellamus atque publico nomine obtestamur; ut, promissi memor, Annotationes Taurelli &suas, diu satis suppressas, quamprimum proferre velit, quo de lectione Manuscripti Florentini certiores tandem esse queamus. JO. BUGENHAGII POMERANIA; EX MAnuscripto edidit JAC. HENR. BALTHASAR, S. Theol. D &Prof. Ordin. Consistorii Regii Assess. &ad aedem S. Jacobi Pastor. Gryphiswaldiae, sumtibus Jao. Löfleri, 1728. 4. Alph. 1 pl. 5. VALENTINI AB EICKSTET, CANCELLArii quondam Ducum Pomeraniae citer. Epitome Annalium Pomeraniae &vita PHILIPPIIDuc. Pomer. citer. ex MSpto edidit D. JAC. HENR. BALTHASAR. Ibid. apud eundem, 1728. 4. Plag. 22. ALBERTI GEORG. SCHWARTZII, IN ACAdemia Gryphica Professoris honorarii &c. Historia finium Principatus Rugiae. Accessit Specimen Diplomatum Rugianorum. Ibid. typis Höpfuerianis, 1727. 4. Alph. 1 pl. 6. Vngulari Pomeranorum felicitate accidit, ut, quae a longis annis O nihil incrementi habuit illorum historia, intra unius fere anni