Latin
i
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 i
Unproofread scanNot analysed yet
ERUDITORUM, ANNO MDCCXXIX publicata. Cum S. Caesareae Majestatis &Regis Pol. atque Electoris Saxoniae Privilegiis. LIPSIAE, Prostant apud JOHAN. GROSSII Haeredes, JOH. FRID. GLEDITSCHII B. FIL. JO. CHRISTIANUM MARTINI. Typis BERNHARDI CHRISTOPH. BREITKOPFII. A. MDCCXXIX. Actum est singulari divini Numinis bonitate, ut nunc Volumen Actorum nostrorum, si Supplementa &Indices computentur, sexagesimum primum, annum vero quadragesimum octavum Tibi sistamus prelo absolutum. Nam etsi Director noster gravi &diuturno satis morbo, quem aegre superavit, dejiceretur hoc anno, curatum tamen est, ut menses singuli Calendis suis prodire possent, eoque haud vane ominari liceat, hoc opus non tantum per semiseculum, quod biennio absoluto conficiet, sed, si quid stabile &perpetuum est in rebus humanis, etiam per plura secula duraturum.