Latin
ii
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 ii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed alia nos difficultas magis indies premit: subscriptionis inventum anceps, ante paucos annos in Rempubl. literariam, commodo illius majori an damno? introductum, quo fit, ut res libraria, quae antea omnibus patuit, nunc fiat paucorum, eorum nempe, quibus pecunias pro libris, de quorum pretio judicare nondum valent, &quos nec viderunt, nec forte videbunt unquam, profundere volupe est. Tot subscriptionibus, apud exteros inprimis, tempestive invigilare, nec per distantiam locorum, nec per sumptus immensos licet, ut taceamus, saepe fieri, ut pro auro carbones reportemus.