Latin
iii
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 iii
Unproofread scanNot analysed yet
Fatendum tamen, plerosque, qui in Anglia praesertim hac lege imprimuntur, esse praestantissimos, qui nulla alia de causa nobis indicti manent, quam quod ad nos non perferuntur. Quare eos, quorum interest scripta &incenta sua, quae ad Physicam maxime, Medicinam &Mathematicam spectant, aliaque, quibus proferuntur limites scientiarum. orbi litterato non invideri, vehementer rogamus, ne dedignentur exemplar unicum, probe adversus tempestates munitum &D. Johanni Burchardo Menckenio, Lipsiam, inscriptum, Amstelodamum, quo facilis &expedita ex omni Europa via est, ad Paulum &Thomam Heeger, mercatores valde indestrios, mittere, qui fasciculos ad nos porro via brevissima curabunt. Et ne quis id privati commodi causa a nobis proponi criminetur, poterunt simul Autores librorum, si qui sunt paulo pretiosiores, justum pretium per literas indicare, certi nimirum, aut pretium illud, aut ipsum librum, postquam de eo in Actis nostris relatum fuerit, ad eosdem rediturum; quapropter nomen &locum, ubi vivunt, (Adresse) diligenter designabunt, ut omnia ordine fiant ac decenter. Nec minus Germanos nostros, quorum fervor in transmittendis libris suis nunc refrixisse videtur, hortamur, ut, si quidem nomen suum Fastis nostris inseri cupiunt, sua scripta nobiscum communicare haud graventur. Promovebunt ita rei litterariae commoda, nobisque calcar addent ad institutum nostrum tanto alacrius feliciusque continuandum. Vale &nobis fave.