Latin
2.12.1 to 2.12.12
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.12.1-12
Not analysed yet
§12 (MWo). Diligenter discutiendum est, quid subditi prepositis maximeque pastoribus debeant. Pastoribus est obtemperandum ,pastoribus famulandum, pastoribus suppliciter suppeditandum; a quibus enim regenerationis baptisma, a quibus sacrosancte oblationis, a quibus sancte ecclesie ac clericis sacramentum consecrationis, a quibus pabulum vite pro vigili tutela eorum omnium Sancto Spiritu secretius operante distribui conceditur, eorum iure iussionibus obeditur . Parmenses igitur Christicole, vos vestros pastores obediendo reveremini, obtemperando miremini, suppeditando veneremini, admirando magnificate, quatenus vos observando apostolicum preceptum: Obedite prepositis vestris et subiacete eis, pascua celestis ovilis summo pastore duce mereamini participare. P. episcopus servus servorum Dei fratribus per Emiliam constitutis salutem in Christo. Cum in omnibus rebus precipua debeat esse equitatis ratio ac vires superemineat discretionis moderatio, maxime in ecclesiasticis negotiis iustitie debet vigere correctio. Si quid igitur ignorantia delinquit, si quid terrene potestatis metu contra evangelium vel apostolica instituta enormiter committitur, nullius esse momenti Romanorum pontificum decreta decernunt ,hoc sancte sedis auctoritate frangitur et cassatur et sine mora funditus annullatur. Ait enim papa Calistus: Iniustum iudicium et iniusta diffinitio regio metu aut cuiuscumque potestatis terrore ordinata non valeat. Omne enim, quod inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia contra potestatem vel contra iura diffinitum inrefragabili damnat sententia. Quicquid ergo regis timore, nuper in Italia tyrannidem exercens, a nobis vel a fratribus nostris actum est, frivolum ducimus et cassamus et omnimodis annullamus utque hoc fraternitati vestre non sit occultum, his apicibus assignamus et, ut a vobis adhibite pareatur, ex auctoritate beati Petri apostolorum principis precipiendo mandamus. P. episcopus Dodoni Mutinensi episcopo. Dudum ad nos multorum relatione pervenit monasterium Nonantulanum in vestro territorio constitutum vestre fraternitatis dominio pregravari, ita ut occasione quasi regiminis ea, quod dici grave est, velut in proprietate possideant.